Numeri 3:28-41 Vulgata Latina (VULG)

28.  Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,

29.  et castrametabuntur ad meridianam plagam.

30.  Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :

31.  et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.

32.  Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.

33.  At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua :

34.  omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.

35.  Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.

36.  Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent :

37.  columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.

38.  Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.

39.  Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.

40.  Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.

41.  Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.

Numeri 3