19. Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.
20. Filii Merari : Moholi et Musi.
21. De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica :
22. quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.
23. Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,
24. sub principe Eliasaph filio Laël.
25. Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis,
26. ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.
27. Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.
28. Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,
29. et castrametabuntur ad meridianam plagam.
30. Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :
31. et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.