14. Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
15. Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
16. Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,
17. et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis.