61. quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino.
62. Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra : quia non sunt recensiti inter filios Israël, nec eis cum ceteris data possessio est.
63. Hic est numerus filiorum Israël, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho :
64. inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai :