Numeri 26:51-59 Vulgata Latina (VULG)

51.  Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta.

52.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

53.  Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas.

54.  Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem : singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio :

55.  ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.

56.  Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores.

57.  Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas : Gerson, a quo familia Gersonitarum : Caath, a quo familia Caathitarum : Merari, a quo familia Meraritarum.

58.  Hæ sunt familiæ Levi : familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram :

59.  qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quæ nata est ei in Ægypto. Hæc genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum.

Numeri 26