Numeri 26:34-43 Vulgata Latina (VULG)

34.  Hæ sunt familiæ Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti.

35.  Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi : Suthala, a quo familia Suthalaitarum : Becher, a quo familia Becheritarum : Thehen, a quo familia Thehenitarum.

36.  Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum.

37.  Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim : quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti.

38.  Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis : Bela, a quo familia Belaitarum : Asbel, a quo familia Asbelitarum : Ahiram, a quo familia Ahiramitarum :

39.  Supham, a quo familia Suphamitarum : Hupham, a quo familia Huphamitarum.

40.  Filii Bela : Hered, et Noëman. De Hered, familia Hereditarum : de Noëman, familia Noëmanitarum.

41.  Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas : quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti.

42.  Filii Dan per cognationes suas : Suham, a quo familia Suhamitarum. Hæ sunt cognationes Dan per familias suas.

43.  Omnes fuere Suhamitæ, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti.

Numeri 26