Numeri 24:13-24 Vulgata Latina (VULG)

13.  Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo : sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar ?

14.  verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore.

15.  Sumpta igitur parabola, rursum ait : Dixit Balaam filius Beor :dixit homo, cujus obturatus est oculus :

16.  dixit auditor sermonum Dei,qui novit doctrinam Altissimi,et visiones Omnipotentis videt,qui cadens apertos habet oculos :

17.  Videbo eum, sed non modo :intuebor illum, sed non prope.Orietur stella ex Jacob,et consurget virga de Israël :et percutiet duces Moab,vastabitque omnes filios Seth.

18.  Et erit Idumæa possessio ejus :hæreditas Seir cedet inimicis suis :Israël vero fortiter aget.

19.  De Jacob erit qui dominetur,et perdat reliquias civitatis.

20.  Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait : Principium gentium Amalec,cujus extrema perdentur.

21.  Vidit quoque Cinæum : et assumpta parabola, ait : Robustum quidem est habitaculum tuum :sed si in petra posueris nidum tuum,

22.  et fueris electus de stirpe Cin,quamdiu poteris permanere ? Assur enim capiet te.

23.  Assumptaque parabola iterum locutus est : Heu ! quis victurus est,quando ista faciet Deus ?

24.  Venient in trieribus de Italia :superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.

Numeri 24