Numeri 23:10-21 Vulgata Latina (VULG)

10.  Quis dinumerare possit pulverem Jacob,et nosse numerum stirpis Israël ?Moriatur anima mea morte justorum,et fiant novissima mea horum similia.

11.  Dixitque Balac ad Balaam : Quid est hoc quod agis ? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis.

12.  Cui ille respondit : Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus ?

13.  Dixit ergo Balac : Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis : inde maledicito ei.

14.  Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete,

15.  dixit ad Balac : Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam.

16.  Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait : Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei.

17.  Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac : Quid, inquit, locutus est Dominus ?

18.  At ille, assumpta parabola sua, ait : Sta, Balac, et ausculta ; audi, fili Sephor :

19.  non est Deus quasi homo, ut mentiatur,nec ut filius hominis, ut mutetur.Dixit ergo, et non faciet ?locutus est, et non implebit ?

20.  Ad benedicendum adductus sum :benedictionem prohibere non valeo.

21.  Non est idolum in Jacob,nec videtur simulacrum in Israël.Dominus Deus ejus cum eo est,et clangor victoriæ regis in illo.

Numeri 23