Numeri 22:36-39 Vulgata Latina (VULG)

36.  Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.

37.  Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ?

38.  Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ?

39.  Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat.

Numeri 22