Numeri 22:3-17 Vulgata Latina (VULG)

3.  et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent,

4.  dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.

5.  Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me.

6.  Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.

7.  Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,

8.  ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum :

9.  Quid sibi volunt homines isti apud te ?

10.  Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,

11.  dicens : Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.

12.  Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est.

13.  Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.

14.  Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum.

15.  Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.

16.  Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me :

17.  paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti.

Numeri 22