1. Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.
2. Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo,
3. et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent,
4. dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.