16. Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen : Congrega populum, et dabo ei aquam.
17. Tunc cecinit Israël carmen istud : Ascendat puteus.Concinebant :
18. Puteus, quem foderunt principeset paraverunt duces multitudinisin datore legis, et in baculis suis.De solitudine, Matthana.
19. De Matthana in Nahaliel : de Nahaliel in Bamoth.
20. De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.
21. Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens :
22. Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam : non declinabimus in agros et vineas ; non bibemus aquas ex puteis : via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.
23. Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos : quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum.
24. A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon : quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum.