17. Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
18. Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.
19. Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
20. Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
21. Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.
22. In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.
23. Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.
24. Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas : tertii proficiscentur.
25. Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan : quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26. Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.
27. Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser : quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
28. Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.
29. De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
30. Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.
31. Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur.
32. Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.