Numeri 2:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

2.  Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis.

3.  Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.

4.  Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.

5.  Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.

Numeri 2