Numeri 18:26-32 Vulgata Latina (VULG)

26.  Præcipe Levitis, atque denuntia : Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ,

27.  ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus :

28.  et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti.

29.  Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt.

30.  Dicesque ad eos : Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias :

31.  et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ : quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii.

32.  Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini.

Numeri 18