Numeri 17:8-11 Vulgata Latina (VULG)

8.  sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.

9.  Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.

10.  Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.

11.  Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.

Numeri 17