Numeri 16:31-45 Vulgata Latina (VULG)

31.  Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum :

32.  et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,

33.  descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.

34.  At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens : Ne forte et nos terra deglutiat.

35.  Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.

36.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

37.  Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat : quoniam sanctificata sunt

38.  in mortibus peccatorum : producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël.

39.  Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari :

40.  ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.

41.  Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens : Vos interfecistis populum Domini.

42.  Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,

43.  Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.

44.  Dixitque Dominus ad Moysen :

45.  Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra,

Numeri 16