Numeri 16:2-6 Vulgata Latina (VULG)

2.  surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, et qui tempore concilii per nomina vocabantur.

3.  Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt : Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus : cur elevamini super populum Domini ?

4.  Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem :

5.  locutusque ad Core et ad omnem multitudinem : Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi : et quos elegerit, appropinquabunt ei.

6.  Hoc igitur facite : tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum :

Numeri 16