15. Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum : Ne respicias sacrificia eorum : tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.
16. Dixitque ad Core : Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.
17. Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula : Aaron quoque teneat thuribulum suum.
18. Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,
19. et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini.
20. Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait :
21. Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam.
22. Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt : Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet ?
23. Et ait Dominus ad Moysen :
24. Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron.
25. Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron : et sequentibus eum senioribus Israël,
26. dixit ad turbam : Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.