Numeri 15:4-23 Vulgata Latina (VULG)

4.  offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similæ, decimam partem ephi, conspersæ oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin :

5.  et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos

6.  et arietes erit sacrificium similæ duarum decimarum, quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin :

7.  et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino.

8.  Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,

9.  dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin :

10.  et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino.

11.  Sic facies

12.  per singulos boves et arietis et agnos et hædos.

13.  Tam indigenæ quam peregrini

14.  eodem ritu offerent sacrificia.

15.  Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ.

16.  Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

17.  Loquere filiis Israël, et dices ad eos :

18.  Cum veneritis in terram, quam dabo vobis,

19.  et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino

20.  de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis,

21.  ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.

22.  Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quæ locutus est Dominus ad Moysen,

23.  et mandavit per eum ad vos, a die qua cœpit jubere et ultra,

Numeri 15