27. Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo :
28. et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino : impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi.
29. Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.
30. Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo :
31. verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum : idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam.
32. Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,
33. obtulerunt eum Moysi et Aaron et universæ multitudini.