10. et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino.
11. Sic facies
12. per singulos boves et arietis et agnos et hædos.
13. Tam indigenæ quam peregrini
14. eodem ritu offerent sacrificia.
15. Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ.
16. Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
17. Loquere filiis Israël, et dices ad eos :
18. Cum veneritis in terram, quam dabo vobis,
19. et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino
20. de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis,
21. ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.
22. Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quæ locutus est Dominus ad Moysen,