Numeri 14:8-21 Vulgata Latina (VULG)

8.  Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.

9.  Nolite rebelles esse contra Dominum : neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium : Dominus nobiscum est, nolite metuere.

10.  Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël.

11.  Et dixit Dominus ad Moysen : Usquequo detrahet mihi populus iste ? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis ?

12.  Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam : te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hæc est.

13.  Et ait Moyses ad Dominum : Ut audiant Ægyptii, de quorum medio eduxisti populum istum,

14.  et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem :

15.  quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant :

16.  Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat : idcirco occidit eos in solitudine ?

17.  Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens :

18.  Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.

19.  Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum.

20.  Dixitque Dominus : Dimisi juxta verbum tuum.

21.  Vivo ego : et implebitur gloria Domini universa terra.

Numeri 14