Numeri 14:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,

2.  et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes :

3.  Utinam mortui essemus in Ægypto : et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum ?

4.  Dixeruntque alter ad alterum : Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum.

5.  Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël.

6.  At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,

Numeri 14