5. descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
6. dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.
7. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est :
8. ore enim ad os loquor ei : et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi ?
9. Iratusque contra eos, abiit :
10. nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,
11. ait ad Moysen : Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus,
12. ne fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suæ : ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra.
13. Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens : Deus, obsecro, sana eam.