Numeri 1:42-52 Vulgata Latina (VULG)

42.  De filiis Nephthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,

43.  quinquaginta tria millia quadringenti.

44.  Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israël, singulos per domos cognationum suarum.

45.  Fueruntque omnis numerus filiorum Israël per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere,

46.  sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta.

47.  Levitæ autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis.

48.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

49.  Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël :

50.  sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus : et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur.

51.  Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum ; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur.

52.  Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum.

Numeri 1