Numeri 1:19-24 Vulgata Latina (VULG)

19.  sicut præceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai.

20.  De Ruben primogenito Israëlis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum,

21.  quadraginta sex millia quingenti.

22.  De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum,

23.  quinquaginta novem millia trecenti.

24.  De filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui ad bella procederent,

Numeri 1