8. Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum,et quid Dominus requirat a te :utique facere judicium,et diligere misericordiam,et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
9. Vox Domini ad civitatem clamat,et salus erit timentibus nomen tuum :audite, tribus, et quis approbabit illud ?
10. Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis,et mensura minor iræ plena.
11. Numquid justificabo stateram impiam,et saccelli pondera dolosa ?
12. In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate,et habitantes in ea loquebantur mendacium,et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
13. Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis.