Malachiæ 1:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiæ.

2.  Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Jacob ? dicit Dominus : et dilexi Jacob,

3.  Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti.

4.  Quod si dixerit Idumæa : Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt : hæc dicit Dominus exercituum : Isti ædificabunt, et ego destruam : et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum.

5.  Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israël.

Malachiæ 1