Leviticus 9:8-17 Vulgata Latina (VULG)

8.  Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo :

9.  cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui : in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.

10.  Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi :

11.  carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.

12.  Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.

13.  Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit igni,

14.  lotis aqua prius intestinis et pedibus.

15.  Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari,

16.  fecit holocaustum,

17.  addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini.

Leviticus 9