Leviticus 9:18-21 Vulgata Latina (VULG)

18.  Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.

19.  Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,

20.  posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare,

21.  pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.

Leviticus 9