10. Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi :
11. carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.
12. Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.
13. Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit igni,
14. lotis aqua prius intestinis et pedibus.
15. Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari,
16. fecit holocaustum,
17. addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini.
18. Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
19. Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,
20. posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare,
21. pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
22. Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
23. Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini :
24. et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.