Leviticus 8:33-36 Vulgata Latina (VULG)

33.  De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :

34.  sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.

35.  Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.

36.  Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.

Leviticus 8