2. idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.
3. Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia :
4. duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.
5. Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto.
6. Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
7. Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiæ lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
8. Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.
9. Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur :
10. sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.
11. Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.
12. Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas :
13. panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis :
14. ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem,
15. cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.