17. quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
18. Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.
19. Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea.
20. Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis.
21. Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.
22. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
23. Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis.
24. Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.
25. Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
26. Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.
27. Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.
28. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
29. Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.
30. Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,
31. qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.
32. Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.