Leviticus 25:2-9 Vulgata Latina (VULG)

2.  Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.

3.  Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :

4.  septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.

5.  Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est :

6.  sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te :

7.  jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.

8.  Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem :

9.  et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.

Leviticus 25