Leviticus 25:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :

2.  Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.

3.  Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :

4.  septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.

5.  Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est :

6.  sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te :

Leviticus 25