Leviticus 23:3-7 Vulgata Latina (VULG)

3.  Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo : sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.

4.  Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.

5.  Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est :

6.  et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.

7.  Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque : omne opus servile non facietis in eo,

Leviticus 23