24. Loquere filiis Israël : Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum :
25. omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
26. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
27. Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus : affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
28. Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.
29. Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis :
30. et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.
31. Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
32. Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
33. Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
34. Loquere filiis Israël : A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino.
35. Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo.