Leviticus 23:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2.  Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas.

3.  Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo : sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.

4.  Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.

5.  Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est :

6.  et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.

Leviticus 23