Leviticus 21:14-19 Vulgata Latina (VULG)

14.  viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo :

15.  ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ : quia ego Dominus, qui sanctifico eum.

16.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

17.  Loquere ad Aaron : Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,

18.  nec accedet ad ministerium ejus : si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,

19.  si fracto pede, si manu,

Leviticus 21