Leviticus 19:7-21 Vulgata Latina (VULG)

7.  Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus :

8.  portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.

9.  Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges,

10.  neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis : sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.

11.  Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.

12.  Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.

13.  Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.

14.  Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum : sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.

15.  Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.

16.  Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.

17.  Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.

18.  Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.

19.  Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris.

20.  Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata : vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera.

21.  Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem :

Leviticus 19