Leviticus 16:4-7 Vulgata Latina (VULG)

4.  Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit : accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti : hæc enim vestimenta sunt sancta : quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.

5.  Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.

6.  Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,

7.  duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii :

Leviticus 16