4. Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit : accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti : hæc enim vestimenta sunt sancta : quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
5. Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.
6. Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,
7. duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii :
8. mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario :
9. cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato :
10. cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.