Leviticus 14:43-45 Vulgata Latina (VULG)

43.  Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,

44.  ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus :

45.  quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.

Leviticus 14