Leviticus 14:40-51 Vulgata Latina (VULG)

40.  jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum :

41.  domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum,

42.  lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.

43.  Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,

44.  ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus :

45.  quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.

46.  Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum :

47.  et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.

48.  Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate :

49.  et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum :

50.  et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,

51.  tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,

Leviticus 14