Leviticus 14:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2.  Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem :

3.  qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,

4.  præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.

5.  Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes :

6.  alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,

7.  quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur : et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.

8.  Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua : purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,

9.  et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,

Leviticus 14