Leviticus 13:12-23 Vulgata Latina (VULG)

12.  Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,

13.  considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit : eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.

14.  Quando vero caro vivens in eo apparuerit,

15.  tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.

16.  Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,

17.  considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.

18.  Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,

19.  et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.

20.  Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum : plaga enim lepræ orta est in ulcere.

21.  Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus :

22.  et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ ;

23.  sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.

Leviticus 13