Leviticus 11:34-44 Vulgata Latina (VULG)

34.  Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.

35.  Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.

36.  Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.

37.  Si ceciderit super sementem, non polluet eam.

38.  Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.

39.  Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum :

40.  et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.

41.  Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.

42.  Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.

43.  Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.

44.  Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.

Leviticus 11