Leviticus 11:2-7 Vulgata Latina (VULG)

2.  Dicite filiis Israël : Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ :

3.  omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.

4.  Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.

5.  Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.

6.  Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.

7.  Et sus : qui cum ungulam dividat, non ruminat.

Leviticus 11